Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA VIII. AD ALEXANDRUM SICILIAE PRAETOREM. Ioannem diaconum Ravennatis Ecclesiae patrimonii in Sicilia Rectorem commendat.
1 | Gregorius Alexandro praetori Siciliae. |
2 | Qui de filii charitate non dubitat, commendare ei quos diligit, non recusat. |
3 | Et ideo quia patrimonium Ecclesiae Ravennatis, quod in Sicilia constitutum est, ita dicitur diminutum ac si nullus esset qui utilitates ipsius illic agere potuisset, necesse fuit reverendissimum fratrem et coepiscopum nostrum Marinianum de ordinando patrimonio ipso ne amplius decresceret cogitare. |
4 | Ad cuius quia gubernationem Ioannem diaconum suum transmisit, paterno salutantes affectu, petimus ut ei, tanquam a nobis misso, sicut de vobis confidimus, charitatem in omnibus impendatis. |