monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA VI. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Florentium eius diaconum Anatolio apud Constantinopolim diacono suo commendat. Propositae ordinationi assentitur. Exprobrat in commissa quadam causa negligentiam. <<<     >>> EPISTOLA VIII. AD ALEXANDRUM SICILIAE PRAETOREM. Ioannem diaconum Ravennatis Ecclesiae patrimonii in Sicilia Rectorem commendat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA VII. AD ANATOLIUM DIACONUM. Mariniani episcopi diaconum commendat.

1 Gregorius Anatolio diacono Constantinopolitano.
2 Frater et coepiscopus noster Marinianus ad urbem regiam pro Ecclesiae suae utilitatibus diaconum suum scripsit se velle transmittere.
3 Et quia eum dilectioni tuae magnopere voluit commendari, scriptis praesentibus adhortamur ut ubicunque necesse fuerit, salva ei ratione concurras, et ita in cunctis illi opitulari festines, ut charitatem tuam de qua praedictus frater noster valde confidit, cognoscat in opere.
Gregorius Magnus HOME