Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA V. AD INNOCENTIUM AFRICAE PRAEFECTUM. Victoris Phausianensis episcopi querelas ad ipsum defert, ut Africanorum iudicum vexationes cohibeat.
1 | Gregorius Innocentio Africae praefecto. |
2 | Qui pravorum actuum eminentiam vestram vindicem esse desiderat, quid de aequitatis eius bono sentiat aestimatis. |
3 | Proinde reverendissimi fratris et coepiscopi nostri Victoris, Fausianensis episcopi, plenam vobis doloribus querelam deferimus, ut et malos ab actione per opera corrigatis, et ab iniustitia quam sustinent, oppressos eruatis. |
4 | Queritur siquidem supradictus frater noster multas in locis suis violentias, multaque alia contra edicti morem Africanos iudices exercere; denique ut duplicia illic tributa, quod auditu ipso intolerandum est, exigantur. |
5 | Et quia huius mali emendatio vestrae specialiter auctoritatem dignitatis exspectat, petimus ut et subtili indagatione perquirere, et ita hoc Deo vobis imperante debeatis corrigere; quatenus afflictis et pro mercede animae vestrae protectione iustitiae succurratis, et huius emendationis exemplo alios de futuro a pravis actionibus arceatis. |
6 | Mense octobri, indict. 4. |