monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA II. AD PALLADIUM PRESBYTERUM. Obloquentium verbis contristatum solatur. Docet quid erga detrahentes agendum sit. Orationes petit, mittit vestes. <<<     >>> EPISTOLA IV. AD MEDIOLANENSES. Laudato post obitum Constantio, gratulatur quod Deusdedit in episcopum elegerint. Alium respuit a Langobardis electum.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA III. AD PANTALEONEM NOTARIUM. Deusdedit diaconum in Mediolanensem episcopum faciat ordinari, atque illic Romanae Ecclesiae utilitates sollicite disponat.

1 Gregorius Pantaleoni notario.
2 Experientia tua, praesenti auctoritate suffulta, ad Genuensem urbem, auxiliante Domino, proficiscens, Deusdedit diaconum Ecclesiae Mediolanensis, si tamen a cunctis electus est, et nihil est quod ei ex anteacta vita per sacros possit canones obviare, episcopum solemniter faciat ordinari.
3 Praeterea, quia multae illic Ecclesiae nostrae utilitates sunt, quae Deo propitio peragantur, sollicitum te esse necesse est, et ita omnia secundum capitularem subter annexum requirere, utiliterque disponere, ut in nullo te neglectus culpa respicere, sed magis vigilantia Deo et hominibus valeat commendare.
Gregorius Magnus HOME