monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA PRIMA. AD IOANNEM ABBATEM. Eius se orationibus commendat, aeterna bona ipsi precatus. Mittit lectos et lectisternia in peregrinorum usum. <<<     >>> EPISTOLA III. AD PANTALEONEM NOTARIUM. Deusdedit diaconum in Mediolanensem episcopum faciat ordinari, atque illic Romanae Ecclesiae utilitates sollicite disponat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA II. AD PALLADIUM PRESBYTERUM. Obloquentium verbis contristatum solatur. Docet quid erga detrahentes agendum sit. Orationes petit, mittit vestes.

1 Gregorius Palladio presbytero de monte Sina.
2 Epistolis dilectionis tuae susceptis, filium meum Simplicium requirere curavi, et qua tentatione tua charitas urgeretur inveni; de qua tamen verbi mei consolatione non indiget, cum ipsa dicat: Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius (Matth. X, 25)? Quae iterum dicit: Si de hoc mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret.
3 Sed quia de hoc mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus (Ioan. XV, 19).
4 Mundum videlicet corda carnalia designans, quae diligunt mundum.
5 Haec igitur cum perfecte te scire audiam, miror dilectionem tuam verbis hominum contristatam.
6 Inter verba enim laudantium sive vituperantium ad mentem semper recurrendum est (Grat. 11, q. 3, c. 55), et si in ea non invenitur bonum quod de nobis dicitur, magna tristitia generari debet.
7 Et rursum si in ea non invenitur malum quod de nobis homines loquuntur, in magnam debemus laetitiam prosilire.
8 Quid enim si homines laudent, et conscientia accuset? Aut quae debet esse tristitia, si omnes accusent et sola conscientia nos liberos demonstret? Habemus Paulum dicentem: Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I, 12).
9 Iob quoque dicit: Ecce in coelo testis meus (Iob XVI, 20).
10 Si ergo nobis est testis in coelo, testis in corde, dimitte stultos foris loqui quod volunt.
11 Quid aliud detrahentes faciunt, nisi in pulverem sufflant, atque in oculos suos terram excitant; ut unde plus detractionis perflant, inde magis nihil veritatis videant? Vocandi tamen sunt etiam ipsi, tranquille admonendi, eisque satisfieri modis omnibus debet, scientes quid de eis Veritas dicit: Ne forte scandalizemus eos (Matth. XVII, 26).
12 Si autem satisfieri sibi ex veritate noluerint, habes consolationem quam in sancto Evangelio conspicias, quia cum Domino dictum fuisset: Scis quia Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt (Ibid. XV, 12)? Respondit: sinite illos, caeci sunt, et duces caecorum (Ibid., 14)? Paulus quoque apostolus admonet, dicens: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes (Rom. XII, 18).
13 Dicturus quippe ut cum omnibus pacem habeamus quia prospexit hoc esse difficile, praemisit: Si fieri potest.
14 Sed tamen adiunxit quod possit fieri, cum dixit: Quod ex vobis est.
15 Quia si nos in mente charitatem erga odientes servare cupimus, etsi illi nobiscum pacem non habent, nos tamen cum illis sine dubio habemus.
16 In omnibus ergo, fili dilectissime, cor custodi, sicut scriptum est: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23).
17 Haec breviter pro charitatis commemoratione rescripsi.
18 Sed peto ut pro me orare debeas, quatenus omnipotens Deus et a malis me spiritibus, et a perversis hominibus custodire dignetur, quia in hac vitae meae peregrinatione mala me simul multa circumdant, ita ut cum Psalmista iure dicam: In me pertransierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me.
19 Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul (Psal. LXXXVII, 17, 18).
20 Coelestis gratia et nos in urbibus, et vos in eremo protegat, quia antiquus hostis terrarum locis a tentatione non excluditur; quia si in paradiso hominem stravit, quis locus extra paradisum esse potest, in quo mentes hominum penetrare non valeat? In sola ergo Creatoris nostri protectione fidendum est, cui ex intimo corde clamemus: Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias (Psal. LXX, 3).
21 Transmisimus vobis de benedictione sancti Petri apostoli cucullam et tunicam, quae ea petimus charitate suscipi, qua a nobis transmissa sunt.
Gregorius Magnus HOME