Gregorius Magnus, Epistolae, 11, EPISTOLA PRIMA. AD IOANNEM ABBATEM. Eius se orationibus commendat, aeterna bona ipsi precatus. Mittit lectos et lectisternia in peregrinorum usum.
1 | Gregorius Ioanni abbati montis Sina. |
2 | Sanctitatem vitae tuae humilitatis tuae testatur epistola; unde omnipotenti Deo magnas gratias agimus, quia adhuc esse cognoscimus qui pro peccatis nostris valeant exorare. |
3 | Nos enim sub colore ecclesiastici regiminis mundi huius fluctibus volvimur, qui frequenter nos obruunt. |
4 | Sed coelestis gratiae manu protegente, de profundo relevamur. |
5 | Vos ergo qui in tanta quietis vestrae serenitate tranquillam vitam ducitis, et securi quasi in littore statis, nobis navigantibus, aut potius naufragantibus orationis vestrae manum tendite, et conantes ad terram viventium pergere, quantis potestis precibus adiuvate; ut non solum de vestra vita, sed etiam de ereptione nostra mercedem habere in perpetuum valeatis. |
6 | Sancta Trinitas dilectionem tuam suae protectionis dextera protegat, detque tibi commissum gregem orando, admonendo, exempla boni operis ostendendo, in suo conspectu recte pascere, ut ad aeternae vitae pascua valeas cum ipso quem pascis grege pervenire. |
7 | Scriptum quippe est: Oves meae venient, et pascua invenient (Ioan. X, 27). |
8 | Quae videlicet pascua tunc invenimus, quando huius vitae hieme carentes, de aeternae vitae quasi de novi veris viriditate satiamur. |
9 | Filio nostro Simplicio renuntiante cognovimus lectos vel lectisternia in Gerontocomio, quod a quodam illic Isauro constructum est, deesse. |
10 | Propterea misimus laenas XV, rachanas XXX, lectos XV. Pretium quoque de emendis culcitris vel naula dedimus, quae dilectionem tuam petimus non indigne suscipere, sed in loco quo transmissa sunt praebere. |
11 | Data die Kalend. Septemb., indict. 4. |