Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LXVII. AD HILARIUM NOTARIUM. Missam pro sustentatione monasterii navem in cunctis tueri praecipit.
1 | Gregorius Hilario notario. |
2 | Navem in qua Vitalis praesentium portitor navigat ad dilectissimam filiam nostram Adeodatam abbatissam pro sustentatione monasterii sui emissam cognoscas. |
3 | Qua illuc veniente, hac tibi auctoritate praecipimus ut ita eam in cunctis tuearis, atque ab omni angaria vel onere exuere excusareque festines, ac si specialiter nostra sit. |
4 | Nam nostri causa in eodem monasterio tanta congregatio, Deo propitio, degere comprobatur, ut plus illi solatiari atque concurrere quam nostrae in omnibus festinemus Ecclesiae. |
5 | Et ideo postquam voluntatem nostram experientia tua circa praedictum monasterium talem esse cognoscit, ita se in tuitione supradictae, ut diximus, navis impendat, ut te illic posito, nullam moram vel impedimentum ab aliquo valeat sustinere. |
6 | Nam si, quod non credimus, in aliquo negligens esse tentaveris, vehementer te nostram noveris offensam incurrere. |