Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LXV. AD ADEODATAM. Excusat moram in dandis reliquiis, quas tandem mittit.
1 | Gregorius Adeodatae illustri feminae. |
2 | Ut moram in dandis reliquiis, quas gloria vestra petiit, faceremus, non voluntate distulimus, sed praecedentis rei nos casus fecit ambigere. |
3 | Deus autem omnipotens cordis vestri devotionem intuens, miraculorum signis admonentibus, a vestra vos intentione fraudari non pertulit. |
4 | Sed ideo desiderium vestrum modica voluit dilatione differri, ut, docentibus miraculis, et amor vobis cresceret in veneratione sanctorum, et maior fieret exsultatio gaudiorum. |
5 | Quia ergo in effectu postulatae rei gloriae vestrae vota completa sunt, hortamur ut cuius praedicatores colitis, eius sollicite mandata servetis. |
6 | Et sicut religiosa devotione terrena sanctorum honoribus loca construitis, sic quoque cum eis mansionem vobis procurare in coelestibus festinetis, quatenus et hic illos in omnibus adiutores et in futura mereamini habere vita consortes. |