monumenta.ch > Gregorius Magnus > 64
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LXIII. AD DOMINICUM CARTHAGINENSEM EPISCOPUM. Docet quo animo suscipiendum sit pestilentiae flagellum; quis fructus ex eo colligendus; qua ratione qui percutiuntur consolandi. <<<     >>> EPISTOLA LXV. AD ADEODATAM. Excusat moram in dandis reliquiis, quas tandem mittit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LXIV. AD ROMANUM DEFENSOREM. Scriboni quamvis bono non locandam Ecclesiae possessionem, sed annis singulis id offerendum Gentioni quod ex locatione fuisset lucratus.

1 Gregorius Romano defensori.
2 Quoniam filius noster Gentio vir magnificus scribo tantae, Deo propitio, bonitatis est ut valde sit diligendus, si quid ei potuissemus conferre, debuimus.
3 Voluerat enim possessionem iuris ecclesiastici sub specie libellorum tenere.
4 Sed propter malos scribones iudicavimus in hac nos causa nec bono committere.
5 Proinde excepta de possessione quae potuerunt in eius utilitatem verti, eadem volumus eius magnitudini singulis annis offerri, id est, porcos viginti, qualiter ipse praevideris, vervices viginti, et gallinas sexaginta.
6 Quae omnia volumus in exceptis reputari.
Gregorius Magnus HOME