Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LXIII. AD DOMINICUM CARTHAGINENSEM EPISCOPUM. Docet quo animo suscipiendum sit pestilentiae flagellum; quis fructus ex eo colligendus; qua ratione qui percutiuntur consolandi.
1 | Gregorius Dominico episcopo Carthaginensi. |
2 | Quanta in Africanis partibus lues irruerit, iam dudum agnovimus; et quia nec Italia a tali percussione est libera, geminati in nobis dolorum sunt gemitus. |
3 | Sed inter haec mala et alias calamitates innumeras desperata cor nostrum, charissime frater, tribulatione deficeret, nisi fragilitatem nostram vox dominica praemunisset. |
4 | Olim enim fidelibus evangelicae tuba lectionis insonuit, appropinquante fine mundi, pestilentiam, bella et alia multa quae adhuc, sicut nostis, in metu sunt, eventura (Matth. XXIV; Luc. XXI). |
5 | Quae ergo praescientes patimur, affligi ex his nimium tanquam de incognitis non debemus. |
6 | Nam plerumque et genus mortis in alterius mortis consideratione levamen est. |
7 | Quantas ergo detruncationes, quantasque crudelitates vidimus, quibus mors sola remedium, et erat vita tormentum? Nonne cum David optio esset mortis oblata, recusatis fame vel gladio, populum suum elegit manui Dei succumbere (II Reg. XXIV, 14)? Ex qua re colligite, in his qui divina percussione intereunt, quanta sit gratia, quando ea vocatione obeunt quam prophetae sancto pro munere constat oblatam. |
8 | Itaque Creatori nostro in cunctis adversitatibus gratias referamus, atque de eius misericordia confidentes, patienter omnia toleremus, quia satis minus patimur quam meremur. |
9 | Quoniam tamen ita temporaliter flagellamur, ut sine aeternae vitae consolatione minime relinquamur, necesse est ut quanto his signis nuntiantibus venturum iudicem in proximo non nescimus, tanto rationes nostras, quas in eius sumus examine posituri, bonae actionis studio et fletu poenitentiae muniamus, ut tantae nobis percussiones favente eius gratia, non damnationis initium, sed beneficium purgationis existant. |
10 | Quia vero ea infirmitatis nostrae natura est, ut non possimus de obeuntibus non dolere, fraternitatis vestrae doctrina tribulatis sit solamen. |
11 | Mansura illis bona quae promittuntur insinuet, ut, spe certissima roborati, in comparatione futuri muneris discant de amissione temporalium non dolere. |
12 | Vestra eos lingua, sicut et credimus, magis ac magis a pravi operis perpetratione coerceat, bonorum praemia, manorum poenas edisserat, ut qui bona minus diligunt saltem mala pertimescant, et ab eis sese quae sunt plectenda contineant. |
13 | Nam inter flagella positos flagellis digna committere contra ferientem est specialiter superbire, et saevientis acrius iracundiam irritare. |
14 | Atque est primum genus dementiae nolle quempiam a malis suis iuste quiescere, et Deum iniuste a sua velle ultione cessare. |
15 | Sed quoniam in his divino adiutorio opus est, iunctis, dilecte frater, precibus, omnipotentis Dei clementiam exoremus ut et nos digne ista tribuat exhibere, et populorum ad haec operanda misericorditer corda compungat, quatenus in timore ipsius actus nostros salubriter ordinantes, et ab ingruentibus malis erui, et ad superna venire gaudia, eius duce gratia, sine qua nihil possumus, mereamur. |
16 | Mense Augusto, indict. 3. |