monumenta.ch > Gregorius Magnus > 61
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LX. AD AZIMARCHUM SCRIBONEM. Quod tardius ad Siciliam venerit Gregorius, non studio factum, sed corporis infirmitate. <<<     >>> EPISTOLA LXII AD NEAPOLITANOS. Neque Ioannem in episcopum eligendum fuisse, quod non castus; neque Petrum, si incautus sit ac fenerator. Alium igitur ex Ecclesiae suae clero aptum sibi provideant.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LXI. AD ADEODATUM ABBATEM NEAPOLITANUM Illius monasterio Gazarense quousque Neapoli ordinetur antistes, Puteolanum vero in perpetuum unit.

1 Gregorius Adeodato abbati Neapolitano.
2 Quorumdam monachorum eiusdem monasterii ad nos relatione pervenit monachos monasterii Gratterensis, quod situm in Plaia est, monasterio sancti Sebastiani quod Neapoli in domo quondam Romani constructum est, ubi, Deo miserante, sicut dictum est, abbatis geris officium, se monasteriumque suum uniri magnopere poposcisse, adeo ut chartas omnes eiusdem monasterii tuo monasterio, ut dicitur, tradidissent.
3 Sed quia monasterium ipsum in Neapolitana est dioecesi constitutum, ne quid constituere, quod absit, praeiudicialiter videamur, volumus ut quousque Neapoli ordinetur antistes, tuo interim monasterio antefatum Gratterense monasterium cum omnibus ad se pertinentibus sit unitum.
4 Cum vero propitiante Domino Neapoli fuerit episcopus ordinatus, utrum in perpetuum haec unitio extendi an temporalis esse debeat maturius ac solidius cum Dei gratia pertractabimus.
5 Quia vero monasterium Puteolis constitutum, quod Falcidis dicitur, ita esse destitutum a monachis perhibetur, ut non solum Dei illic opus minime celebretur, sed etiam pene pro derelicto, quod dici grave est, habeatur: idcirco illud monasterio tuo praesenti auctoritate cum omnibus ad se pertinentibus in perpetuum duximus uniondum: admonentes ut monachos in praedicta utraque monasteria debeas deputare, qui et curam illic diligenter habeant, et opus Dei regulari studeant institutione peragere, atque ita se in his, sicut convenit, exhibere, ut nec illos de neglectu, nec te de minori sollicitudine culpa confundat.
6 Quidquid vero ad eadem monasteria pertinere cognoscis, si ab aliquibus irrationabiliter detinentur, ex hac nostra auctoritate repetendi, exigendique, atque tuo monasterio vendicandi habebis per omnia, Deo iuvante, licentiam, quia dignum est ut quorum curam geris rebus nullo modo defrauderis.
7 Monachos autem quos in monasterio Puteolis sito deputaveris, sub tua quidem diciplina, sed tamen Puteolano episcopo, cuius dioecesis est, non Neapolitano noveris subiacere.
Gregorius Magnus HOME