Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LVIII. AD BONIFACIUM REGIENSEM EPISCOPUM. Gregorii cum Ecclesia sua causam absque dilatione finiat ipsiusve homines habeat commendatos.
1 | Gregorius Bonifacio episcopo Regiensi. |
2 | Sacerdotali procul dubio convenit gravitati ut si quas Ecclesiae suae causas habuerit, aut pacifica eas ordinatione, si fieri potest, aut certe iudicio interveniente sine mora definiat, ut, sublata e medio contentionis materia, sola illi cum filiis suis pacis possit concordia permanere. |
3 | Indicavit itaque nobis gloriosus filius noster Gregorius expraefecto, quod inter se et Ecclesiam vestram de locis quae competunt aliqua sit orta contentio. |
4 | Ob quam rem hortamur ut eam aut cessante iurgio finiatis, aut certe dilatione submota Ecclesiae vestrae actores ad electorum ire iudicium faciatis; ut, eorum definitione praecedente, nec ille contra iustitiam gravari, nec vestra praeiudicium videatur Ecclesia sustinere. |
5 | Quia vero homines suos et possessiones quas illic habet vobis voluit commendari, oportet ut vestra se charitas in eius causis quodcunque ratio invitaverit, non omittat impendere. |
6 | Atque ita eum in quibuscunque valuerit iuvare festinet, ut, concurrentibus vobis, absentem se a suis utilitatibus esse non agnoscat. |