monumenta.ch > Gregorius Magnus > 57
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LVI. AD AMANDINUM DOMESTICUM. Gregorium expraefectum commendat. <<<     >>> EPISTOLA LVIII. AD BONIFACIUM REGIENSEM EPISCOPUM. Gregorii cum Ecclesia sua causam absque dilatione finiat ipsiusve homines habeat commendatos.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LVII. AD SECUNDINUM ET IOANNEM EPISCOPOS. Gregorium expraefectum commendat.

1 Gregorius Secundino et Ioanni episcopis Sicinae.
2 Bonorum nos hortatur dilectio filiorum utilitatibus eorum studiose concurrere, et eos in quantum ratio suppetit adiuvare.
3 Et ideo quia quantum se gloriosus filius noster Gregorius expraefecto benigne cunctis exhibuit, tanto omnium debet uti solatiis; fraternitatem vestram his hortamur affatibus, ut illic venienti tam apud Leontium gloriosum exconsulem in disponendis rationibus suis, quam apud alios, ubi causa poposcerit, opem ferre, et partes illius sublevare favente iustitia festinetis, ut, vobis sacerdotaliter concurrentibus, nullam molestiam vel dispendium contra ordinem possit aequitatis incurrere.
4 Quem si, quod non credimus, gravari frustra in aliquo senseritis, apud praedictum gloriosum virum agere vos, episcopali modestia servata, necesse est, ut verbum quod ei per Azimarchum virum magnificum scribonem praebuit, custodire debeat ac servare, atque illum irrationabiliter affligi vel sustinere dispendium minime patiatur.
5 Ita ergo fraternitas vestra se erga eum sollicitam curet ostendere, et in eius se causis secundum Deum studeat exhibere, ut et sacerdotale in vobis subsidium et paternam inveniat charitatem.
Gregorius Magnus HOME