3 | Atque ideo salutantes petimus ut gloriosus filius noster Gregorius, quales vos hic habuit, illic tales inveniat; et tam apud gloriosum filium nostrum Leontium, quam alibi quocunque necesse fuerit, gloriae vestrae solatia consequatur, ac magnam in vobis consolationem inveniat; et quantum possibile est, ne cuiquam iniustae possit afflictioni vel gravamini subiacere, gloriae vestrae sollicitudo studio vigilanti provideat ut tranquillo maturoque hoc studeat consilio declinare; quatenus dum vos, sicut decet, adiutores habuerit, et ipse et nos amplius cognoscere valeamus, quia sicut de gloria vestra praesumimus, non ad faciem, sed, quod est valde laudabile, puras nostris amicitias exhibere. |