1 | Gregorius Dono episcopo Messanensi. |
2 | Licet gloriosus filius noster Gregorius expraefecto magnam de fraternitate vestra certitudinem habeat, ut sacerdotalem sibi a vobis impendi affectum non dubitet, quia tamen charitatis vestrae modum nostra rogante commendatione fidit augeri, his vos epistolis praevidimus adhortandos, ut utilitati ipsius concurrere atque in eius iuvamine impendere vos quaecunque suaserit ratio debeatis. |
3 | Et quia aliqua apud fraternitatem vestram pro sua, ut ait, cautela agere desiderat, locum apud vos, sicut revera decet sacerdotes, inveniat, et paterna sibi compati dilectione vos cognoscat; quatenus dum sollicitudinis cura ipsius vestrae charitatis studio fuerit relevata, et ipse confidentiam quam de vobis gerit operibus valeat experiri, et fraternitas vestra postulantium desideriis se videatur salubriter impendisse. |