Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LIII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Admoneat Leontium ne adversus Neapolitanorum civium iura malorum hominum verbis assensum praebeat.
1 | Gregorius Romano defensori. |
2 | Pervenit ad nos quod quidam pravae voluntatis studio contra seniores et cives Neapolitanae civitatis de insulis iuris eorum Leontino glorioso filio nostro nitantur subripere, ut eos iniuste damnis possint afficere atque affligere. |
3 | Idcirco tibi hac praeceptione iniungimus ut debeas esse sollicitus, quamvis apud eum nullus locus subreptionis hac de causa inveniatur, ubi forte aliquid dictum fuerit, vel ipsum praeiudicialiter quid, quod non credimus, facere forte cognoveris, ex nostro illi mandato dicere te volumus ut malorum hominum verbis assensum praebere et in hoc peccato se immiscere non debeat; quia licet retro principum iussionibus omnino de eisdem insulis sint muniti, nobis tamen dum in regia urbe fuimus, suffragantibus, ita serenissimi domni Mauricii principis elicita iussione eorum stricte iura munita sunt, ut non habeant unde iuste debeant formidare. |
4 | Pro qua re ut et tu diligentius informari, et antedicto glorioso filio nostro, si causa se dederit, liquido satisfacere valeas, earum tibi iussionum exemplaria praevidimus transmittenda. |
5 | Sed si necessarium fuerit, ipsas facimus authenticas destinari. |
6 | Tantum est ut, sicut diximus, studeas esse sollicitus, ut subripiendi cuiquam illic locus non pateat. |