monumenta.ch > Gregorius Magnus > 52
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LI. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Se nulli unquam protectionem, nisi favente iustitia, postulasse. Etsi in rebus publicis fraudem fecerit Libertinus, substantiam eius caedi debuisse, non libertatem. Iram in vindictam malorum sequi debere rationem animi, non praeire. <<<     >>> EPISTOLA LIII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Admoneat Leontium ne adversus Neapolitanorum civium iura malorum hominum verbis assensum praebeat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA LII. AD AMANDINUM DOMESTICUM. Se ad illius votum, et missa suscepisse, et pro Ioanne praefecto scripsisse ad exarchum. Quae vero ad ipsum de Libertino scripsit, non moleste debuisse suscipi, sed ut candide ab amico scripta.

1 Gregorius Amandino domestico.
2 Ea quae per Paulum, latorem praesentium, et Timarchum excubitorem gloria vestra transmisit, eo quo voluistis modo suscepta sunt.
3 Sed et excellentissimo Filio nostro exarcho per suprascriptum excubitorem, qui ad eum profectus est, scripsimus ut cautiones agentium vices Ioannis praefecti simul et Palatini huc transmittere debeat: indicantes ei quia nisi illas direxerit, usque ad adventus vestros ea quae a gloria vestra transmissa sunt non tangantur, sed vobis remeantibus conserventur.
4 De persona autem gloriosi Libertini quaedam ad nos ante pervenerant; et necesse fuit ut ea vobis sicut revera filiis quos diligimus minime taceremus.
5 Et quantum in gloriae vestrae epistolis invenimus, moleste illa, quod non decuit, suscepistis, quando nihil asperum scripsisse meminimus, sed hortati sumus ut cum eo charitatem et gratiam haberetis.
6 Sed quia, ad haec aspera vobis rescribentibus, ne ipsam ad nos epistolam mitteretis per somnium vos scripsistis esse prohibitos, omnipotenti Deo gratias agimus, qui sic vos vigilantes custodit, ut etiam dormientes admoneat.
7 Sed quia in eodem somnio et a me vos de eadem causa reprehensos scribitis, qualis sim vel ex hoc colligite.
8 Et quando vos paterna adhortatione commoneo, moleste suscipere non debetis, quia qui dormientibus purus sum, vigilantibus duplex esse non patior.
Gregorius Magnus HOME