monumenta.ch > Gregorius Magnus > 49
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XLVIII. AD LEONTIUM EXCONSULEM. Apollonium commendat. <<<     >>> EPISTOLA L. AD DOMITIANUM METROPOLITANUM. Nondum Romam venisse Leontium. Se illi suffragatum in exsequendis imperatorum iussis. Commissam eidem ac Ioanni episcopo Theodori episcopi causam.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XLIX. AD ADEODATAM ILLUSTREM. Illius animum ad temporalium contemptum, aeternorum vero amorem confirmat. Ioanni et Leontio commissam indicat Decii episcopi causam.

1 Gregorius Adeodatae illustri.
2 Magnam nobis laetitiam gloriae vestrae ingessit epistola, quae aeternae vitae desiderium vos habere signavit; sed quia huiusmodi studium fugitiva solet mundi gloria praepedire, hortamur ut mentis vestrae saluberrimam deliberationem res quaelibet transitoria non revocet, nec ab incoepto eam tramite deviet.
3 Sed magis supernae patriae amor accendat, praemia mansura sollicitent, et ad venturi iudicis promissionem certa semper aspiret, atque ex temporalibus aeterna mercetur, ut ex hoc et in vera gloria esse, et inter matronas possitis coelestes ascribi.
4 Reducite ad animos prosperitates temporum, multitudinem hommum, dignitatum pompas, matronarum gloriam, divitiarum abundantiam.
5 Attendite haec omnia ubi vel quid facta sunt, et ex hoc pensate quam nulla sint, et quia qui ista diligit, somnium vigilans videt.
6 Haec itaque recordatio magna vobis debet esse instructio, quoniam pro magno diligi non debet quidquid fine concluditur.
7 Illa ergo appetenda, illa summopere diligenda sunt, quae nec inventa transeunt, nec adepta deficiunt.
8 Sed quia ad eorum desiderium anhelare sine divinae misericordiae gratia nullus valet, oramus omnipotentem Dominum ut haec vobis et eligendi velle, et posse tribuat obtinendi, quatenus et hic vos in suo vivere timore concedat, et postea in sanctarum martyrum sorte recipiat.
9 Paterna itaque charitate gloriam vestram salutantes, indicamus de causa fratris et coepiscopi nostri Decii hoc nobis visum fuisse, ut eam audiendam fratri et coepiscopo nostro Ioanni et Leontio glorioso, quia bonus et iustus vir dicitur, committere deberemus: securi maxime quia ubi praedicti fratris et coepiscopi nostri in iudicio charitas interest, nec eis subripiatur, nec pars Ecclesiae possit praeiudicium sustinere.
Gregorius Magnus HOME