3 | Et ideo quia gloriosus filius noster Apollonius, magister militum, lator praesentium, nostris se apud vos voluit apicibus commendari, salutantes gloriam vestram paterna dilectione, petimus ut salva ratione gratiam vestri favoris inveniat, et patrocinii opem in quocunque necesse fuerit consequatur, quatenus dum gloria vestra ea quae sponte consuevit impendere nostrae quoque commendationi praestiterit, et ipse se optatum in vobis gaudeat invenire subsidium, et nos uberes sincerissimae bonitati vestrae gratias referamus. |