2 | Quamvis glorioso Apollonio, magistro militum, communi filio, paternam vos pietatem noverimus impendere, quia tamen eumdem dilectionis modum, quem circa eum sacerdotaliter exhibetis, nostris credidit apicibus augmentandum, idcirco eum fraternitati vestrae his epistolis commendamus, hortantes ut paternam in vobis, sicut decet, consolationem inveniat, et solatiis vestris, sicut usus exegerit, comitante iustitia, potiatur, quatenus dum vestram erga se amplius fuerit dilectionem expertus, et ipse quod de vobis confidit agnoscat, et nostram sentiat epistolam profuisse. |