2 | Cum lator praesentium Crescentius vicarius noster, quem ad se filius noster gloriosissimus domnus Leontius exconsul praecepit occurrere, exire de septis venerabilibus dubitaret, ne qua per eum excusatio aliis fortasse nasceretur, aut publica diceretur utilitas impediri, ei ut egredi debuisset, aequitate servata, permitti fecimus. |
3 | Et ideo quia haec illi res, sicut iussus fuerat, illic suasit occurrere, fraternitas vestra ei salva ratione concurrat, atque apud praedictum gloriosissimum Domnum vestrum agere cum ea qua consuevit charitate studeat, ut in nullo eum contra leges aut rationem patiatur aliquo modo praegravari; sed iustitiam ei, sicut Christianitati eius convenit, in omnibus faciat custodiri, quatenus et ipse ad mercedem suam, quod aequitatis ordo exigit, videatur salubriter servasse, et hic se contra ea quae promitti fecimus, gravari non sentiat. (Vide ep. 50.) |