Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XLV. AD ECCLESIUM CLUSINUM EPISCOPUM. De infirmitate condolet. Gratulatur de prudenti episcopi electione. Equum mittit. Baptizatos consignaturus ad Ecclesias accedat.
1 | Gregorius Ecclesio episcopo Clusino. |
2 | Scripta fraternitatis vestrae suscipientes, contristati sumus quod vos per ea et graviter infirmatos, et adhuc debiles esse cognovimus. |
3 | Et licet sanctitatem vestram videndi desiderium haberemus, bene tamen fecistis isto vos illic tempore continere, ne venientes huc de aegritudinis vestrae molestia recidivam nobis tristitiam faceretis. |
4 | De episcopatu autem laudavimus, quod personam non temere elegistis, sed cauti, sicut decuit, exstitistis. |
5 | Venientibus enim vobis, si Deo placuerit, communi deliberatione tractabimus, et quod utile visum fuerit, Deo auxiliante, disponemus. |
6 | Unum autem caballum vobis qualem invenire potuimus, de benedictione sancti Petri transmisimus, ut habeatis cum quo post infirmitatem vectari possitis. |
7 | De causis vero pro quibus latores praesentium huc venerunt quid actum sit, ipsorum omnia renuntiatione cognoscetis. |
8 | Praeterea Ecclesiis ad quas sine labore potestis accedere fraternitas vestra officium visitationis impendat, ut ii qui illic Deo propitio baptizantur inconsignati non debeant remanere. |