1 | Gregorius Venantio episcopo Lunensi. |
2 | Quid petitio Agrippini presbyteri et Servandi diaconi contineat Ecclesiae Fesulanae, subiecta vobis pagina patefacit. |
3 | Et ideo si ea quae illic continentur veritate subsistunt, atque tales personae ad vos venerint quibus credi aliquid debeat, usque ad viginti solidos, aut si plus vobis visum fuerit, in reparationem Ecclesiarum quae in ruinis esse perhibentur sub testamenti pagina dare vos convenit, quatenus et illic remedium sit, et vestra debeat esse munitio. |
4 | De caeteris vero rebus quae apud vos sunt, pro memoria futuri temporis ex eisdem desusceptum emittite, ut dum Deus pacem donaverit, res ipsae iuri Ecclesiae cuius sunt sine aliqua valeant dilatione vel controversia reparari. |