Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XLIII. AD VENANTIUM LUNENSEM EPISCOPUM. Ad illius petitionem mittit ancillam Dei, quam monasterio praeficiat, cui maximam ipse praestet curam.
1 | Gregorius Venantio episcopo Lunensi. |
2 | Fraternitatis vestrae adeo nobis sollicitudinem placuisse scribimus, ut nostri studii esset ea quae voluistis effectu complere. |
3 | Quia ergo scripsistis ut personam transmittere deberemus, quae in monasterio, quod in civitate vestra situm est, abbatissae regere possit officium, quam, divina misericordia suffragante, in regimine eiusdem monasterii strenuam posse existere arbitramur, illuc praevidimus dirigendam, ut a vobis Deo protegente abbatissa debeat ordinari. |
4 | Nam ad nos huc tantummodo causa orationis venit. |
5 | Quia ergo memoratam ancillam Dei ad vestram voluntatem et scripta transmisimus, hortamur ut circa eam monasteriumque ipsius fraternitas vestra sollicitudinem gerat, atque degentem illic congregationem in Iesu Christi Dei et Redemptoris nostri servitio, adhortationis suae voce, et bonorum operum exhibitione, corroboret; et ita se erga exteriores utilitates eius, ubicunque necesse fuerit, et causas exhibeat, ut conversantes ibidem magnum in vobis subsidium, sicut decet, inveniant, et nullius rei eas necessitas deprimat; quatenus dum vobis providentibus omnis eis fuerit amota necessitas, in oratione Dei et laudibus assidue secura valeant mente persistere. |
6 | Sic etenim agetur, ut et illis electa conversatio ad salutem, et vobis proficiat ad mercedem. |
7 | Nam gratia prorsus maior acquiritur, si de commissis ovibus lucrum offerat Domino sollicitudo Pastoris. |