Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XLII. AD EUSEBIUM THESSALONICENSEM ARCHIEPISCOPUM. Commendato pacis studio hortatur ne a quibusdam Chalcedonensem synodum respuentibus orthodoxorum animos patiatur offendi.
1 | Gregorius Eusebio archiepiscopo Thessalonicensi. |
2 | Si quam magna sit, frater charissime, pacis virtus attendimus, quo a nobis studio sit colenda agnoscimus. |
3 | Hanc quippe Dominus et Redemptor noster in magno munere discipulis suis relinquere ac dare dignatus est, ut eos qui firmitate ei fidei cohaerebant, per hanc sibi pia faceret participatione consortes. |
4 | Scriptum namque est: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). |
5 | Quisquis ergo patris haeres esse desiderat, filius existere hanc custodiendo non renuat. |
6 | Nam qui locum praebet discordiae, ipse profecto tanti se muneris exsortem esse constituit. |
7 | Cum igitur fidei tuae sinceritas catholica nobis, ut oportuit, Deo propitio sit rectitudine declarata, magna nimis admiratione suspendimur, ut eos quos bene credere, et recte sentire cognoscis, frustra quorumdam scandalizari vitio patiaris, ut aliorum culpa fraternitatis tuae fuscetur opinio. |
8 | Nam quomodo sine erroris suspicione sit, qui patientiam praestat erranti? Aut quam de se aestimationem praebeat, si ea quae fervor fidei postulat, aperta purgari satisfactione non praevidet? Fertur siquidem Lucam presbyterum tuum et Petrum Chalcedonensem synodum nolle suscipere, atque ex hoc filiorum tuorum orthodoxorum corda non levi scandalo perturbari. |
9 | Quorum quia zelus non solum laudandus, verum etiam omnino fovendus est, hortamur ut cum omni vivacitate ac sollicitudine fraternitatis hoc vestrae rimari cura non desinat. |
10 | Et si ab hac eos insontes pravitate repererit, scandalum de filiorum suorum mentibus habita eorum satisfactione removeat, atque inter omnes haereses specialiter Severum ac Nestorium anathematizet, ut quibus sinistra de eis suspicio dissensionem amore fidei genuit, gignat purificatio charitatem. |
11 | Et salubriter unus concordiae nectat affectus, quos catholicae sincera et una tenet confessio veritatis. |
12 | Nec satisfactio dubitantibus aestimetur indigna, quia dominica voce praecipitur: Ne contemnatis unum ex his minimis (Matth. XXVIII, 18). |
13 | Qui ergo non despici praecipientem desiderat, praeceptoris verba non renuat, quia et is quem vas electionis Redemptor sibi noster testatus est esse, servare nos unitatem spiritus in vinculo pacis admonuit (Ephes. IV). |
14 | Unde quisquis hoc se teneri salutis vinculo non recusat, quae sunt pacis studeat, et locum hosti non praebeat, ut facta fortius valeat unitate calcari, qui in fratrum saeva poterat divisione grassari. |
15 | Si vero, quod non optamus, erroris huius deprehenduntur iaculo vulnerati, ecclesiasticae adhortationis est eis adhibenda curatio, ut aut inter oves dominicas, si sanati fuerint, permaneant, aut ab unitate ecclesiastici corporis excidantur, quatenus et magnum ex damno modico lucrum fiat, et totum faciat liberum pars amissa. |
16 | Nam et providi sollicitudo pastoris est ut ovem languidam quae curationem non recipit, ne alias languoris sui labe contaminet, a sanarum consortio non differat eiicere; sciens caeterarum se sanitatem non aliter nisi huius posse eiectione servare. |
17 | Proinde iterum fraterna charitate commoneo ut summa hoc vigilantia perscrutari, et summo quae scripsimus servare studio debeatis, ne rectam fidem quam geritis dubiam aliorum consortio faciatis. |
18 | Nam qui non corrigit resecanda, committit. |
19 | Itaque magna vobis sollicitudine, magna omnino provisione pensandum est, ut nec aliis eorum persona scandalum, nec vobis opinio sit nociva, quatenus tanto fraternitati vestrae de commissis ovibus pastoris lucra proficiant, quanto vos ad earum custodiam et sincera dilectio et credita fecerit cura sollicitos. |