monumenta.ch > Gregorius Magnus > 41
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XL. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. A pueris Petrum de tentatione sceleris accusantibus veritatem accuratius exigat, Petro ipso id postulante. <<<     >>> EPISTOLA XLII. AD EUSEBIUM THESSALONICENSEM ARCHIEPISCOPUM. Commendato pacis studio hortatur ne a quibusdam Chalcedonensem synodum respuentibus orthodoxorum animos patiatur offendi.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XLI. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Illati Petro criminis veritatem una cum Fortunato episcopo diligentissime inquirat.

1 Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae.
2 Petrus clericus, lator praesentiam, questus est nobis a quibusdam se pueris fallaciter criminatum, et causam suam non ut oportuit districta examinatione discussam, nec se ab aliquo condemnatum, sed solum ab episcopo suo, ne cum eo procedere auderet, inhibitum.
3 Quod audientes omnino aegre tulimus, quia, veritate subtiliter perquisita, aut reum ut causae exigebat qualitas condemnare, aut certe debuit innocentem absolvere.
4 Quia igitur et causa exigit, et memoratus portitor magnopere postulat ut hac de re subtilis debeat haberi discussio, praesenti tibi auctoritate praecipimus ut una cum reverendissimo fratre nostro Fortunato coepiscopo, atque si visum tibi fuerit, glorioso filio nostro Maurentio, attentati criminis veritatem subtili nimis indagatione ac discussione studeatis addiscere; et ita aut culpam ulcisci, aut festinetis innocentiam relevare, ut nec vos videamini negligentes in aliquo exstitisse nec haec amplius sine definitione causa remaneat.
Gregorius Magnus HOME