monumenta.ch > Gregorius Magnus > 37
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXXVI. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Se de Sclavis irruptionem facientibus affligi. Adversus iniquos iudices defendat strenue, sed modeste, pauperes atque oppressos. Photinianistas ad Ecclesiae sinum revocare pergat. <<<     >>> EPISTOLA XXXVIII. AD IANUARIUM CARALITANUM EPISCOPUM. Curet ut nec violentiam patiantur qui ad ecclesiam refugerint, nec ii qui hactenus sunt oppressi damna sustineant.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXXVII. AD INNOCENTIUM AFRICAE PRAEFECTUM. De Innocentii praefectura gaudet ex dilectione; dolet ex gravitate muneris, quam illi aeternae mercedis occasionem fieri peroptat. Factas indicat cum Langobardorum rege inducias. Suos in Iob postulanti laudat Augustini libros. De protecto Romanae Ecclesiae patrimonio gratias agit.

1 Gregorius Innocentio Africae praefecto.
2 Luculenta eminentiae vestrae, et condita cordis melle facundia ita sui nobis saporem medullitus infudit, et in suo amore nos rapuit, ut nobis et dulce sonet quod scribitis, et sapiat suave quod agitis; nec immerito, quia qui bonis studiis comptus est, iudicio magnus est, non favore.
3 Praefecturae autem vos suscepisse cingula cognoscentes, laetitiae se miscuit nostrae tristitia.
4 Nam ex una parte laetati de provectu dulcissimi filii, contristati sumus ab altera, quia quam grave sit confusis temporibus locis maioribus esse praepositos, ex nostro prorsus dolore sentimus.
5 Unde omnino studendum est ut res aspera fiat mercedis occasio.
6 Nam, sicut nostis, de terra plena carduis frumentum egreditur, et de spinis rosa producitur.
7 Dum ergo seminandi vobis congruum tempus est, bonorum operum serere semina non cessetis, ut maiores in die messis laetitiae manipulos reportetis, atque ad aeternam gloriam ex transitorii honoris merito veniatis.
8 Cognoscentes igitur quale studium in praeparandis dromonibus gesseritis, sollicitudinem vestram, desiderato nuntio, relevamus, indicantes cum Langobardorum rege usque ad mensem Martium futurae quartae indictionis, de pace, propitiante Domino, convenisse.
9 Quae si retineatur ignoramus, quia idem rex obiisse postea nuntiatus est, licet adhuc habeatur incertum.
10 De Anamundaro autem quae scripsistis fecimus, sed voluntatem utinam sequatur effectus quia quantum ad nos pertinet, afflictis intercessionis nostrae solatium non negamus.
11 Quod vero in expositionem sancti Iob transmitti vobis codicem voluistis, de vestro omnino studio gaudemus: quoniam illi rei eminentiam vestram studere conspicimus, quae nec totos foras vos exire permittat, et ad cor iterum saecularibus curis dispersos recolligat.
12 Sed si delicioso cupitis pabulo saginari, beati Augustini patriotae vestri opuscula legite, et ad comparationem siliginis illius nostrum furfurem non quaeratis.
13 Quale praeterea patrocinium, qualemque affectum in utilitatibus pauperum beati Petri apostolorum principis amatoris sui gloria vestra praebuerit, Hilaro chartulario nostro testificante didicimus.
14 Ex qua re uberes gratias exsolventes omnipotentis Dei misericordiam exoramus, ut gratiae suae protectione vos muniat, et nec malos contra vos homines exterius, nec malignos spiritus interius praevalere permittat; sed ita actiones vestras in suo propitius timore disponat, ut sicut fecit inter homines, ita quoque post longaevae aetatis discursus in sanctorum suorum vos esse faciat numero gloriosos.
15 (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 78.)
Gregorius Magnus HOME