Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXXVI. AD MAXIMUM SALONITANUM EPISCOPUM. Se de Sclavis irruptionem facientibus affligi. Adversus iniquos iudices defendat strenue, sed modeste, pauperes atque oppressos. Photinianistas ad Ecclesiae sinum revocare pergat.
1 | Gregorius Maximo episcopo Salonitano. |
2 | Ad Romanam veniens urbem communis filius presbyter Veteranus ita me podagrae doloribus debilem reperit, ut fraternitatis tuae epistolis per me respondere nullatenus valuissem. |
3 | Et quidem de Sclavorum gente, quae vobis valde imminet, et affligor vehementer et conturbor. |
4 | Affligor in his quae iam in vobis patior; conturbor, quia per Istriae aditum iam ad Italiam intrare coeperunt. |
5 | De Iuliano autem Scribone quid dicam, quando ubique video quia nobis peccata nostra respondeant, ut et foris a gentibus, et intus a iudicibus conturbemur? Sed nolite de talibus omnino contristari, quia qui post nos vixerint deteriora tempora videbunt; ita ut in comparatione sui temporis felices nos aestiment dies habuisse. |
6 | In quantum vero praevalet fraternitas tua, opponere se pro pauperibus, pro oppressis debet. |
7 | Quae etiam si prodesse minime valuerit, ipsa omnipotenti Deo mentis devotio sufficit quam dedit. |
8 | Scriptum est enim: Eripe eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses (Prov. XXIV, 11). |
9 | Quod si dixeris: Vires non suppetunt, qui inspector est cordis, ipse intelligit. |
10 | In omne ergo quod agis inspectorem cordis appete habere placatum. |
11 | Quidquid vero est unde illi placeas, facere non omittas. |
12 | Nam humani terrores et gratiae fumo sunt similes, qui levi aura raptus evanescit. |
13 | Hoc certissime scito, quia placere Deo et pravis hominibus nullus potest. |
14 | In tanto ergo se aestimet fraternitas tua omnipotenti Deo placuisse, quanto se perversis hominibus displicuisse cognoverit. |
15 | Ipsa tamen defensio pauperum moderata et gravis sit, ne si quid nimis rigide agitur, ex iuventute vos arbitrentur homines superbire. |
16 | Sed talis necesse est ut inveniatur pro oppressis nostra defensio, quatenus et humiles protectionem sentiant, et oppressores non facile inveniant quod ex malivola mente reprehendant. |
17 | Attende ergo quod ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas (Ezech. II, 6). |
18 | Et beatus Iob ait: Frater fui draconum, et socius struthionum (Iob XXX, 29). |
19 | Et Paulus discipulis dicit: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Philip. II, 15). |
20 | Tanto ergo debemus cautius ambulare, quanto nos scimus inter Dei inimicos vivere. |
21 | De Photinianistis autem fraternitas tua sit omnino sollicita, et, sicut coepit, studeat quatenus ad sinum sanctae Ecclesiae revocentur. |
22 | Si qui vero ad me venire voluerint, et rationem recipere, prius iusiurandum praebeant quia non permittunt suis quod in eorum errore, etiam ratione recepta, persistant. |
23 | Et postmodum eis tua sanctitas promittat, quia a me nullam violentiam patientur, sed rationem reddo. |
24 | Si veritatem cognoverint, suscipiant; si non cognoverint, illaesos dimitto. |
25 | Si qui vero contra vos ex eis ad nos venire voluerint, minime eos fraternitas tua retineat, quia venientes aut rationem recipient, aut scito quia profecto terram illam ulterius non videbunt. |
26 | (Cf. Ioan. Diac. l. IV, c. 55.) |