monumenta.ch > Gregorius Magnus > 34
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXXIII. AD SECUNDINUM EPISCOPUM. Si revera Dulcinus episcopus substantiae suae sex uncias Ecclesiae Locrensi et sex monasterio sancti Christophori reliquerit, nullam iam dicto monasterio molestiam irrogari patiatur. <<<     >>> EPISTOLA XXXV. AD EULOGIUM PATRIARCHAM ALEXANDRINUM. Quod citius non responderit biennii causatur podagram. Palaestinos monachos, qui de Agnoitarum errore interrogarent, non Romam, sed Constantinopolim adiisse. Se ad Anatolium in Agnoitas idipsum ex Latinis Patribus scripsisse, quod ex Graecis ad se Eulogius.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXXIV. AD ECCLESIUM CLUSINUM EPISCOPUM. De Ioanne Diacono a Balneoregiensibus in episcopum electo sollicite inquirat.

1 Gregorius Ecclesio episcopo Clusino.
2 Gloriosus filius noster Aufridus ad nos scripta transmisit, indicans quod in castro BalneoRegis, una cum habitatoribus loci ipsius sibi Ioannem Diaconum elegerit episcopum ordinandum, de cuius omnino vita bona testatus est.
3 Sed quia quae sint canonica nesciunt, et nos inexpertis vel incognitis manus temere non audemus imponere, fraternitas vestra cum omni sollicitudine ac vigilantia diversis quibus potuerit modis de vita actibusque ipsius requirere studeat.
4 Et si nihil est quod ei canonice possit obsistere, requirendum quoque est si in opere Dei studium habuit, vel psalmos novit.
5 Et si talis fuerit, eum ad nos cum testificationis suae epistola dirigat.
6 Si vero aliter fuerit, vestris nobis similiter epistolis indicate, et habitatores loci ipsius adhortamini ut si iste aptus non fuerit, sicut et suprascripto Aufrido filio nostro scripsimus, alium sibi eligant qui ad hoc officium cum gratia Dei aptus valeat inveniri.
Gregorius Magnus HOME