Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXXIII. AD SECUNDINUM EPISCOPUM. Si revera Dulcinus episcopus substantiae suae sex uncias Ecclesiae Locrensi et sex monasterio sancti Christophori reliquerit, nullam iam dicto monasterio molestiam irrogari patiatur.
1 | Gregorius Secundino episcopo Taurominitano. |
2 | Scripta fraternitatis vestrae suscepimus, in quibus indicastis reverendissimum fratrem nostrum Marcianum, Locrensis civitatis episcopum, aliter nobis de causa Ecclesiae contra monasterium sancti Christophori, quod in vestra dioecesi est constitutum, intimasse, non quidem fallendi voluntate, sed quia a clericis suis non fuerat de veritatis natura diligenter instructus. |
3 | Et quoniam scribitis Dulcinum decessorem ipsius nihil de rebus Ecclesiae suae fuisse testatum, sed de propriis ac magis quae in praedicto monasterio fidelium oblatione collata sunt elogium condidisse, atque sex uncias Ecclesiae et sex eidem monasterio iure haereditario reliquisse, necesse est ut si ita etiam non ex opinione, sed absolute in veritate esse recolitis, nullam praedicto monasterio sinatis molestiam irrogari, praecipue dum eamdem causam iam temporibus reverendae memoriae Maximiani episcopi vos atque fratrem et coepiscopum nostrum Ruffinum ex eius deputatione ac cessione audisse ac decidisse testemini, adeo ut inter partes ea quae inveniri poterant partirentur, et quod Ecclesiae fuit intrinsecus redderetur. |
4 | Volumus ergo ut pars utraque conticeat, et ea quae a fraternitate tua una cum praedicto Ruffino quondam episcopo statuta sunt inconvulsa consistant, quatenus nec pars Ecclesiae denuo iniuste quaestionem inferre, nec monasterium irrationabiliter videatur post vestram maxime definitionem controversiam sustinere. |