monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXXI. AD LIBERTINUM EXPRAETOREM. Hortatur ut adversa patienter sustineat, et vestes ad suorum usus suscipiat lubens. <<<     >>> EPISTOLA XXXIII. AD SECUNDINUM EPISCOPUM. Si revera Dulcinus episcopus substantiae suae sex uncias Ecclesiae Locrensi et sex monasterio sancti Christophori reliquerit, nullam iam dicto monasterio molestiam irrogari patiatur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXXII. AD SECUNDINUM EPISCOPUM TAUROMINITANUM. Benignius agendum erga Leonis uxorem, quae, ob adulterii suspicionem a marito discedens, cum religiosam vestem induisset, ad ipsum, inconsulto Secundino, redierat.

1 Gregorius Secundino episcopo Taurominitano.
2 Praesentium portitor, Leo Chartarius, ad nos veniens indicavit uxori suae, quae relicto eo pro fornicationis crimine, quo vehementius stimulatam aiebat, atque ob hoc religiosam vestem induerat, se culpabilem nullatenus exstitisse; adeo ut, sicut ait, requirente fraternitate vestra, cui huius rei cognitionem ante hoc fere triennium mandaveramus, in nullo claruerit eum post initum coniugium in fornicationis culpam collapsum; adiiciens quoque quod eidem uxori suae districtissima sacramenta praebuerit insontem se ea de re unde etiam illam mordebat suspicio permansisse, et idcirco propria eam sponte ad se reversam.
3 Sed quia communione illam cum familia sua pro hoc solummodo a fraternitate vestra privatam asserit, quod ad eum clam postpositis vobis redierit, volumus ut familia quidem ipsius sacram communionem recipiat, et dominae ea culpa in huius afflictionis poena familiam diu non teneat.
4 De ipsa vero, hoc est de uxore praedicti portitoris, hoc vos observare necesse est, ut si manifeste constiterit quia contra coniugem suum dicere nihil potuit, sed et insuper suspicio ipsius, praestito, ut edocti sumus, sacramento amputata est, et utique post hoc sua ad eum sponte reversa est, in ea quoque temperanda est censura iudicii, ut longe iam tempore minime communione privetur.
5 Si autem aliter se veritas quam nobis insinuatum est fortassis habuerit, fraternitatis vestrae subtiliter scripta nos instruant, ut quid fiendum sit nostris iterum discurrentibus epistolis agnoscatis.
Gregorius Magnus HOME