monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXIX. AD CONSTANTIUM MEDIOLANENS. EPISCOPUM. Dubiam adhuc Pompeii episcopi causam certa sententia finiri nondum posse. <<<     >>> EPISTOLA XXXI. AD LIBERTINUM EXPRAETOREM. Hortatur ut adversa patienter sustineat, et vestes ad suorum usus suscipiat lubens.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXX. AD CASTORIUM NOTARIUM. Iterum monet ut de possessione quae monasterio concessa dicebatur quod iustum est faciat.

1 Gregorius Castorio notario.
2 Experientiae tuae in praesenti nos recolis praecepisse ut de possessione quae monasterio sanctorum Marci, Marcellini et Feliculae, quod Ravennae situm est, largitatis titulo dicitur esse concessa, quia causam bene nosti, debuisses quod iustum est facere.
3 Pro qua re hac te iterum nostra praeceptione duximus commonendum, ut in re ipsa vigilans debeas esse atque sollicitus.
4 Et si manifeste donatam esse cognoveris, et nihil est quod a partibus nostrae obiici possit Ecclesiae, impedimentum aliquod monasterio ad tenendum ipsam possessionem non facias.
5 Si vero quia, prout diximus, causa bene tibi est cognita, habes quod iuste possit pro Ecclesiae partibus allegari, electorum te cum parte altera necesse est subire iudicium, ut et veritas cognosci, et quod aequitatis ordo suaserit, valeat definiri.
Gregorius Magnus HOME