Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXVII. AD ZITTANUM MAGISTRUM MILITUM. Fatetur persolvenda etiam a religiosis tributa.
1 | Gregorius Zittano magistro militum. |
2 | Epistolas vestras Graeco sermone dictatas me indico suscepisse, in quibus dicitis quod quaedam religiosa loca responsum iuri publico de rebus ei competentibus reddere contemnant. |
3 | Quae res me omnino contristavit, quia nostri est habitus non solum praeiudicia minime facere, sed etiam facta aequanimiter portare, nisi forte quod res pauperum defendere rationabiliter cogimur, ne apud omnipotentem Deum culpabiles inveniri valeamus. |
4 | Proinde Fantino defensori quae scripserim gloriae vestrae transmisi, ut ipse religiosos quosque in Panormitanis partibus apud electos iudices venire compellat, et suorum actuum rationem reddant. |
5 | Omnipotens Deus coelestis vobis misericordiae largitatem praebeat, ut per cuncta quae agitis eius gratiae serviatis. |
6 | Mense Maio indict. |
7 | 3. |