monumenta.ch > Gregorius Magnus > 26
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Theodoro portas, et Rustico aquaeductum tandem restituat. Causam deinde adversus illos moveat, si voluerit. <<<     >>> EPISTOLA XXVII. AD ZITTANUM MAGISTRUM MILITUM. Fatetur persolvenda etiam a religiosis tributa.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXVI. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Ioannem palatinum hortetur ut neque saponarios affligat, neque ipsorum nonnullis faveat a pactione iuramento firmata recedentibus. Hortantem si non audierit Ioannes, accedat praefecti auctoritas.

1 Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.
2 Augustinus praesentium portitor, qui reliquorum saponariorum civitatis vestrae vice sese dixit esse transmissum, questus nobis est quod Ioannes vir clarissimus palatinus multis eos frustra affligat incommodis, atque nova plurima eorum corpori praeiudicialiter nitatur imponere.
3 Denique ut, sicut ait, eos promittere sibi compellat ut si quis arti eorum sociari voluerit, quidquid commodi de introitu eius accesserit, ipsi proficiat.
4 Adiiciens quoque pactum inter se de quibusdam rationabilibus artis suae capitulis, iuxta priscam consuetudinem omnium consensu, interposita esse poena confectum, atque id sacramento interveniente firmatum, et ab eo nunc velle quosdam ex suis, eius videlicet patrocinio fretos, abscedere, atque ita contravenire cupientibus tuitionem impendere, ut, quod dici grave est, plus in defensione eius praesumptionem habeant, quam de poena penuriam, vel de sacramento praestito possint habere formidinem.
5 Quod si ita se res habet, quia etiam ipsi quod agit adversum est, quippe qui alieno se peccato sua defensione constituit esse participem, fraternitas vestra paterna eum adhortatione conveniat, ut ab huiusmodi se actu cohibeat, et praeiudicialiter illis nihil imponat, nec eos dispendiis quibuslibet contra rationem affligat.
6 Pariter etiam providendum est ut et pactum, ubi sacramenta sunt praestita, conservetur, et cum dispendio animae suae temporalia lucra contraveniendo non appetat, ne et periurii crimen incurrat, et commoda prave desiderata non capiat.
7 Et si, quod non credimus, admonitionem vestram praedictum Ioannem virum clarissimum videtis forte differre, cum eminentissimo filio nostro praefecto stricte loquimini, ut ipse hoc, sicut in praesenti dici fecimus, quomodo praeviderit, rationabiliter faciat emendari, quatenus et eos qui tuitionis nostrae suffragia quaesiverunt quorumdam voluntas iniuste non opprimat, et ille ab opere se indecenti prohibitum, pro suae magis animae utilitate cognoscat.
8 Datum mense Maii, indict.
Gregorius Magnus HOME