monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXIV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Eius erga monasteria negligentiam arguit. Mauricii aliorumve monachorum fugam dolet. Vetat ne monachi deinceps, nisi per biennium probati, tonsurentur. Neve milites absque suo ipsius consensu in monasteriis suscipiantur. <<<     >>> EPISTOLA XXVI. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Ioannem palatinum hortetur ut neque saponarios affligat, neque ipsorum nonnullis faveat a pactione iuramento firmata recedentibus. Hortantem si non audierit Ioannes, accedat praefecti auctoritas.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Theodoro portas, et Rustico aquaeductum tandem restituat. Causam deinde adversus illos moveat, si voluerit.

1 Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.
2 Si scriptorum nostrorum seriem voluisses diligenter advertere, aut sponte restituere quae tulisti, aut certe personam secundum admonitionem nostram in causa transmittere debuisti.
3 Et dum te modo quodam excusare contendis, asserens in his quae contra fraternitatem tuam a parte contraria gesta sunt, non voluntarie sed magnis te constrictum coniurationibus miscuisse, ea quae scripsimus quasi intelligere distulisti, et magnificos viros Faustum atque Dominicum non a te, sed a quibusdam aliis tuis indicasti esse transmissos, ac per hoc ut, aliis litigantibus, ipse quae tuleras retineres.
4 Pars vero altera, epistolae tuae textum addiscens, crebra nobis allegatione coepit insistere ut ea quae abstuleras redderentur, paratam se inquiens si quid contra eam magnifici viri praedicti suo vel aliorum nomine movere voluerint respondere.
5 Quod quia nec nobis a rationis visum est ordine dissentire, praesertim postquam admonitus instructam personam ad dicendam causam transmittere neglexisti, idcirco fraternitatem tuam hortamur, illico ut praesentia scripta susceperit, Theodoro viro magnifico maiori populi portas et Rustico viro clarissimo seniori aquaeductum sine aliqua contentione restituat, ne in hac re moram, vel aliquam excusationem interserat, ne culpam indiscretionis incurrat, si quod ultro facere debuerat, admonita, differendum qualibet sorte putaverit.
6 Haec itaque memoratis viris primitus reformata, liberum tibi sit, si quam contra eos postea apud nos hic causam movere volueris.
7 Sin vero non ipse, sed filii tui, ut asseris, causam se habere querantur unde eos publico debeant pulsare iudicio, eis est liberum, in quolibet loco voluerint, causae suae negotium contra eos legaliter propositum terminare.
Gregorius Magnus HOME