monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXIII. AD ADRIANUM NOTARIUM SICILIAE. Agat quoque, tum ut puniatur supradictorum monachorum scelus, tum ne quis illorum bona invadat. <<<     >>> EPISTOLA XXV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Theodoro portas, et Rustico aquaeductum tandem restituat. Causam deinde adversus illos moveat, si voluerit.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXIV. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Eius erga monasteria negligentiam arguit. Mauricii aliorumve monachorum fugam dolet. Vetat ne monachi deinceps, nisi per biennium probati, tonsurentur. Neve milites absque suo ipsius consensu in monasteriis suscipiantur.

1 Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.
2 Cum fraternitas vestra minus erga monasteria sibi subiecta studet esse sollicita, et ipsa culpam reprehensionis incurrit, et nos de sua lenitate constristat.
3 Pervenit autem ad nos Mauricium quemdam, qui nuper in monasterio Barbaciani conversus est, ablatis secum aliis monachis, fuga de eodem monasterio discessisse.
4 Qua in re praedictum nobis Barbacianum sua praecipitatio vehementer accusat, qui temere saecularem hominem, et non ante probatum, tonsuravit.
5 Nunquid non vobis scripsimus ut prius eum probaretis, et tunc, si aptus esset, abbatem facere deberetis? Vel nunc ergo circa eum quem elegistis, estote solliciti.
6 Nam vos illo delinquente delinquitis, si ita coeperit se exhibere, ut se ad fratrum ostendat regimen indignum.
7 Praeterea (Grat. 19, q. 3, c. 6) monasteriis omnibus fraternitas vestra districtius interdicat ut eos quos ad convertendum susceperint, priusquam biennium in conversatione compleant, nullo modo audeant tonsurare.
8 Sed hoc spatio vita moresque eorum sollicite comprobentur, ne quis eorum aut non sit contentus quod voluit, aut ratum non habeat quod elegit.
9 Nam dum grave sit inexpertos hominum obsequiis sociari, quis possit dicere quanto sit gravius ad Dei servitium improbatos applicari? Miles vero si converti voluerit, prius quam nobis renuntietur, nullus eum sine nostro consensu qualibet praesumat ratione suscipere.
10 Quod nisi diligenter fuerit custoditum, omnem subiectorum in te culpam inexcusabiliter noveris redundare, qui minus te erga eos rebus ipsis testaris esse sollicitum.
Gregorius Magnus HOME