Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXII. AD LEONEM CATANENSEM EPISCOPUM. Sancti Viti monasterium tueatur a quorumdam molestiis; iunctos vero mulieribus monachos digna emendatione corrigat.
1 | Gregorius Leoni episcopo Catanensi. |
2 | Martianus, monachus monasterii sancti Viti, quod in Aetna monte est positum, consensu, ut ait, congregationis eiusdem monasterii ad nos veniens, questus est multas monasterium ipsum a quibusdam molestias ac praeiudicia sustinere. |
3 | Inter quae illud nos quoque vehementissima exacerbatione commovit, quod in tantum monasterium ipsum innotuit calcari ac despici, ut etiam monachis ibidem degentibus mulieribus se iungere sine metu sit licitum. |
4 | Quod si ita est, quam grave vestram fraternitatem, et apud Deum peccatum, et apud homines culpa respiciat, ipse poteris iudicare, quippe quia nulla te praevales excusatione defendere. |
5 | Aut enim haec fieri nescisti, et culpa neglectus vehementer argueris; aut certe factum recognovisti, et graviorem erga te videris indignationem exigere, cur tantum facinus ultione districtissima non punisti. |
6 | Itaque scriptis fraternitatem vestram praesentibus commonemus, ut cum omni hoc vigilantia investigare festinet. |
7 | Et si huiusmodi iniquitatem a quibusdam perpetratam invenerit, ita huius perversitatis facinus digna studeat emendatione corrigere, quatenus et Deum placare, et aliis ne de caetero quid simile perpetretur custodiae possit disciplinam ostendere. |
8 | Molestias vero quas praedictum monasterium pati, vel ea quae ei perhibentur invasa, sanctitas vestra cognoscat, et ita se in quantum iustum est, in protectione eiusdem exhibeat, ut in nullo contra aequitatis ordinem valeat aliquo modo praegravari. |
9 | Praeceptum vero beatae recordationis nostri praedecessoris Pelagii datum ad Elpidium praedecessorem vestrum, cuius subtus exemplaria fecimus ascribi, sine aliqua volumus refragatione servari. |