Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XXI. AD IOANNEM ITALIAE PRAEPOSITUM. Conqueritur de subtracta Neapolitanae diaconiae annona.
1 | Gregorius Ioanni praeposito Italiae. |
2 | Quidquid tribuitur pauperi, si subtili consideratione pensetur, non est donum, sed mutuum, quia quod datur multiplicato sine dubio fructu recipitur. |
3 | Scripsistis autem nobis ut Dulcitio agenti vices vestras dicere deberemus ne quid super diatyposim auderet expendere. |
4 | Et quanquam sit laudabile futura prospicere, quia tamen infirma omnino cautela est quae pietatis adiutorio non munitur, in hac sollicitudine vestra est quod nos pro vobis contristare invenimus. |
5 | Fertur itaque quod annonas atque consuetudines diaconiae, quae Neapoli exhibetur, eminentia vestra subtraxerit. |
6 | Quod minus fortasse fuerat obstupendum, si Ioannis decessoris vestri non fuissent tempore ministratae. |
7 | Si igitur haec ille, cuius cunctis notum est quam fuerit gravis actio, non negavit, quale sit sapientia vestra consideret, si vel in aliquo bono opere malus homo vos superet. |
8 | Nulla enim occasione hoc subtrahere vos decuit. |
9 | Quod etsi forte nullus vestris voluisset rationibus imputare, hoc de proprio vos impendere non debuit gravare precario, ut huiusmodi pietas in vestro esset patrona iuvamine, quae ministra fuisset in opere. |
10 | Haec itaque debet eminentia vestra potentia qua pollet inspicere, atque hoc quod a decessoribus eius non est ademptum, ut solite valeat ministrari, largitatem bonitatis suae debeat magis ostendere; quantenus nec in his quae secundum iussionem Domini agitis adversitatem aliquam incurratis; et huius vobis officii ministratio, et coram hominibus laudem parare, et coram omnipotenti Deo possit providere mercedem. |
11 | Data mense Aprilis, indict. 3. |