monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Inquirat de Amandi vita in episcopum electi, eumque Romam quamprimum mittat. <<<     >>> EPISTOLA XXI. AD IOANNEM ITALIAE PRAEPOSITUM. Conqueritur de subtracta Neapolitanae diaconiae annona.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Ne acceptam ad possessiones emendas pecuniam, in alios usus expendant Surrentini monachi.

1 Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae.
2 Pervenit ad nos quod monachi, quos in Surrentina civitate pro complenda, sicut nosti, Antonini quondam defensoris voluntate transmisimus, pecuniam quam acceperant ad emendas possessiones expendant.
3 Quae res quoniam non levem eis necessitatem in brevi indicat imminere, ideo experientia tua, hac auctoritate commonita, provideat atque dispenset ut solidos ipsos incaute vitioseque erogare non debeant.
4 In qua re ut sollicitudo tua possit esse laudabilis, cum omni eis studio ac vigilantia possessiones ad comparandum exquire.
5 Ex quarum fructibus servi Dei alimoniam consequentes, nec acceptos solidos incassum expendere, noc ipsi valeant victus necessitatem incurrere.
6 Ita ergo omni vigilantia, omnique intentione in hoc te exhibere festina, ut efficacia tua et ab illis periculum, et a nobis omnem possit curam sollicitudinis amovere.
Gregorius Magnus HOME