Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Inquirat de Amandi vita in episcopum electi, eumque Romam quamprimum mittat.
1 | Gregorius Anthemio subdiacono Campaniae. |
2 | Postquam is qui ad episcopatum Surrentinae civitatis electus fuerat aptus nobis visus non est, Amandum presbyterum oratorii sancti Severini, quod in castro Luculano situm est, elegerunt. |
3 | Eapropter experientiae tuae praecipimus ut eumdem presbyterum, excusatione postposita, sub omni ad nos studeat festinatione transmittere, quatenus petentium desideria cum Christi auxilio, si nihil est quod eum impediat, impleantur. |
4 | Cuius vita vel actus, quia melius possunt illic ubi diu est conversatus agnosci, curae tuae sit cum fratre et coepiscopo nostro Fortunato de eo diligenter inquirere. |
5 | Et si nulla sunt quae ad sacrum ordinem obsistere valeant, ad nos debet omni postposita tarditate transmitti. |
6 | Ne autem gloriosa filia nostra Clementina hoc moleste suscipiat, ad eam experientia tua pergat, et cum eius voluntate hoc faciat. |
7 | Sin vero reniti fortasse voluerit, huc eum, sicut diximus, sine mora experientia tua transmittat, quia ita animi filiorum nostrorum a nobis pacandi sunt, ut tamen animarum utilitas non debeat praepediri. |