monumenta.ch > Gregorius Magnus > 18
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XVII. AD VENERIUM ET STEPHANUM EPISCOPOS. Sub consueta formula visitationis munus iniungit. <<<     >>> EPISTOLA XIX. AD ANTHEMIUM SUBDIACONUM. Inquirat de Amandi vita in episcopum electi, eumque Romam quamprimum mittat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XVIII. AD CLEMENTINAM PATRICIAM. Ne Amandum a Surrentinis ad episcopatum electum detineat.

1 Gregorius Clementinae Patriciae.
2 Amandum presbyterum a Surrentinis, ad episcopatum, gloriosa filia, electum esse cognoscas.
3 Quem quia huc scripsimus debere transmitti, contristari de eius absentia non debetis, quia nec abscedere creditur qui mente vobiscum est.
4 Et quoniam pastorem quaerentibus is qui vobis olim placuit gratus est, omnipotentem Deum benedicentes, Christiana magis in hoc devotione gaudete; et ut ad nos celerius aliis profuturus venire debeat, hilariter studete, quia sincerae charitatis est exsultare, quando is qui diligitur, ad hoc vocatur ut crescat.
Gregorius Magnus HOME