monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XIV. AD FANTINUM DEFENSOREM. Fusco abbati, monasterii sui Codices et vela restitui faciat. <<<     >>> EPISTOLA XVI. AD TURRITANOS ET TAURIANENSES. Venerio episcopo visitatori obediant, idoneumque sibi eligant sacerdotem.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XV. AD CLEMENTINAM PATRICIAM. Nullum sibi odii vel iracundiae circa illam scrupulum, sed paternam omnino dilectionem inesse significat. Ut offensas nobiliter condonet hortatur.

1 Gregorius Clementiae patriciae.
2 Abbate quodam ad nos referente pervenit quod gloriae vestrae a quibusdam sit maledicis nuntiatum quia aliquem, quod absit, contra vos stimulum habeamus.
3 Quod si ita est, quicunque hoc fallaciter confinxerunt, sub puritatis vobis specie duplices exstiterunt, ut se quasi fideles ostenderent, et vos de nobis prave facerent dubitare.
4 Ego autem, gloriosa filia, bona tua olim cognoscens, et praecipue castitatem quae tibi ab adolescentia comes fuit, in magna semper veneratione et dilectione te habui.
5 Sed ne vel nunc aliud cor meum esse gloria vestra suspicetur, nullum mihi odii vel iracundiae circa vos scrupulum inesse significo, sed paternam me vobis dilectionem exhibere cognoscite.
6 Unum tamen, quod ad me perlatum est, reticere non debeo, ne minus esse charitatis incipiat, si silentio prematur quod ad emendationem dicendum est.
7 Nuntiatum siquidem mihi est quod si quando vos quisquam offenderit, dolorem irremissibiliter retinetis.
8 Quod si verum est, quia quantum vos diligo, tantum contristor, peto ut hoc a vobis vitium nobiliter excludatis, et secus boni operis segetem inimici semen crescere non sinatis.
9 Dominicae orationis verba ad memoriam reducantur, et non apud vos plus valeat culpa quam venia.
10 Excessus gloriae vestrae bonitas superet, et magis salubriter ignoscendo devotum faciat quem potest persistens facere asperitas indevotum.
11 Relinquatur illi unde verecundiam habeat, et non servetur quod doleat.
12 Nam plerumque plus virium habet discreta in correctione remissio, quam in exsequenda ultione districtio; adeo ut nonnunquam haec fideliorem atque subiectum, illa vero obstinatum faciat et aemulum.
13 Et quidem haec non ad hoc dicimus, ut a zelo vos rectitudinis subtrahatis, sed ne tales sitis in minimis, quales esse debetis in maximis.
14 Nam si quando severitatem excessus qualitas exigit, agendum est ut et culpam ultio corrigat, et correctis post gratia non negetur.
15 Haec igitur quia paterna suadente dilectione pro vestra vos anima commonemus, cum ea qua dicuntur charitate suscipite, atque ea ad gloriae vestrae utilitatem assumite, ut bona vestra et apud homines clariora, et apud omnipotentem Dominum possint esse purissima.
16 De nobis autem sicut re vera, charissima filia, fiducialiter in cunctis praesumite; et quia de vestra cupimus prosperitate semper audire, discurrentibus nos saepius epistolis relevate.
Gregorius Magnus HOME