Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XIV. AD FANTINUM DEFENSOREM. Fusco abbati, monasterii sui Codices et vela restitui faciat.
1 | Gregorius Fantino defensori Neapolitano. |
2 | Fuscus, abbas monasterii sancti Archangeli quod Macharis dicitur, atque sanctorum Maximi, Erasmi, et Iulianae, asseruit Constantium cellae suae presbyterum ob temporis qualitatem se in Siciliam transmigrasse, et Codices monasterii sui atque vela secum pariter deportasse. |
3 | Quem quoniam defunctum perhibet, et ea quae cellae suae esse commemorat sibi postulat debere restitui, experientia tua veritatem curet addiscere; et si ita est, omnia quae monasterii ipsius sunt sine aliqua faciat dilatione restitui. |
4 | Nam contra rationem est ut quod de monasterio pro temporis, sicut dictum est, qualitate sublatum est, ab eius debeat iure separari. |
5 | Ita ergo experientia tua agat, ut veritatem addiscens, praedictum illic abbatem, vel quem vice sua transmiserit, dilationem frustra sustinere minime patiatur. |