monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XI. AD GODISCALCUM DUCEM. Arguit quod iratus monasterii ianuas frangi et bona diripi fecerit. Monachi ad hostes fugam non imputandam abbati. Ut monasterio et abbati adversari desinat, imo ut tuitionem impendat, hortatur. <<<     >>> EPISTOLA XIII. AD ROMANUM DEFENSOREM. Fuscum abbatem iuvet, ut absque mora quae monasterii sui sunt recipiat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA XII. AD FORTUNATUM NEAPOLITANUM EPISCOPUM. Fuscum abbatem, et monasterium eius commendat.

1 Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.
2 Quamvis et ratio et loci sui qualitas fraternitatem vestram commoneat tuitionem monasteriis, et maxime sub se constitutis, impendere, verumtamen quia lator praesentium Fuscus abbas suum a nobis voluit ex abundanti monasterium commendari; his vos hortamur affatibus, ut quia frustra monasterium ipsum inquietudine advenientium asserit laborare, sanctitatis vestrae illud defensio tueatur, et ab aliquo illud gravari contra rationis ordinem non permittat, quatenus dum nullum id iniustae rei pondus afflixerit, et vos videamini quod sacerdotis est salubriter impendisse, et degens illic congregatio, quae in Dei laudibus occupatur, nullis irrationabiliter molestiis valeat subiacere.
Gregorius Magnus HOME