monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA IX. AD IOANNEM EPISCOPUM SYRACUSANUM. Basilio Capuano antistiti, pro Cethego et Flora, auri libras decem per Maximum solvat. <<<     >>> EPISTOLA XI. AD GODISCALCUM DUCEM. Arguit quod iratus monasterii ianuas frangi et bona diripi fecerit. Monachi ad hostes fugam non imputandam abbati. Ut monasterio et abbati adversari desinat, imo ut tuitionem impendat, hortatur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA X. AD ROMANUM DEFENSOREM. Basilium episcopum forenses causas actitantem ultra quatuor dies in Sicilia morari non sinat.

1 Gregorius Romano defensori nostro Siciliae.
2 Perlatum ad nos est (Grat. dist. 88, c. 4) reverendissimum fratrem nostrum Basilium episcopum velut unum de ultimis in causis occupari, et praetoriis inutiliter observare.
3 Quae res quoniam et ipsum vilem reddit, et reverentiam sacerdotalem annihilat, statim ut experientia tua hoc praeceptum susceperit, eum ita ad revertendum districta exsecutione compellat, quatenus ei illic te insistente quinque diebus sub qualibet excusatione immorari non liceat; ne si quolibet modo eum ibidem moram habere permiseris, cum ipso apud nos graviter incipias esse culpabilis.
4 Datum mense Decembris, indict. 3. (Cf. Ioan. Diac. l. III, c. 36. Vide ep. 9.)
Gregorius Magnus HOME