monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA VI. AD THEODORUM CURATOREM. Ioannis praefecti uxorem commendat. <<<     >>> EPISTOLA VIII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Se contristatum valde, quod monialem e monasterio iterum abductam revocare neglexerit. Ut vel nunc id praestet impense hortatur.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA VII. AD MARINIANUM RAVENNATEM EPISCOPUM. Ioannis praefecti uxorem commendat.

1 Gregorius Mariniano episcopo Ravennae.
2 Gloriosissimus filius noster Ioannes, praefectus urbis, ad hoc illuc latorem praesentium Ioannem virum clarissimum destinavit, ut gloriosam coniugem ipsius Deo debeat protegente huc perducere.
3 Quam et nos huc volumus per omnia advenire, ut praedictum gloriosissimum filium nostrum non divisum, sed totum habere possimus.
4 Fraternitas itaque vestra sollicitudinem gerat ne quod impedimentum ad veniendum sustineat, atque ut hic citius adesse valeat, studiose concurrat.
5 Et ita se circa eam quocunque exegerit usus exhibeat, ut nec suam abesse esse coniugem sentiat, et nos in vobis modis omnibus praesentes esse cognoscat.
Gregorius Magnus HOME