Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA V. AD SAVINUM SUBDIACONUM. Moneat Mariam ut voluntatem patris sui tandem impleat; et relictas, tum libertis, tum ecclesiae sancti Georgii duas uncias substantiae, vel invita persolvat.
1 | Gregorius Savino subdiacono. |
2 | Latores praesentium Stopaulus atque Marcellus, liberti quondam Comitioli excubitoribus, questi nobis sunt, asserentes duas substantiae suae uncias, quas libertis suis idem dominus eorum per paginam testamenti sui legaverat, ab haerede filiaque ipsius Maria uxore Pardi clerici necdum sibi esse completas. |
3 | Et ut legatum ipsum differre valeat, ab haerede eadem ipsius status sui sibi fieri terrorem insinuant. |
4 | Et quoniam ea quae relicta sunt tua postulant instantia adimpleri, idcirco tibi hac auctoritate praecipimus ut praedictam Mariam commoneas quatenus voluntatem patris auctorisque sui implere non differat, studiique tui sit ut nullis contra rationem dispendiis debeant subiacere. |
5 | Quod si forte ab hac se solutione aliqua nititur excusatione defendere, mediis sacrosanctis Evangeliis causam subtiliter perscrutari, et ita quae legis ac iustitiae ordo postulaverit definire te convenit, atque definita effectui mancipare, ut haec ad nos denuo querela non redeat. |
6 | Quia vero comperimus duas uncias substantiae suae praedictum testatorem ecclesiae sancti Georgii, ubi sepeliri voluit, legavisse, curae tuae sit ut easdem duas uncias, si necdum completae sunt, praedicto loco modis omnibus vindicare debeas, ut piae voluntatis intentio, etiam invita haerede, ad effectum per omnia perducatur, nec in hac re amplius differri quae relata sunt patiaris. |
7 | Nam sacrilegiam et contra leges est, si quis quod venerabilibus locis relinquitur, pravae voluntatis studiis, suis tentaverit compendiis retinere (Grat. 17, q. 4, c. 4). |