Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA IV. AD SAVINUM SUBDIACONUM REGIONARIUM. In Sisinnium presbyterum de idololatria et sodomia accusatum inquirat diligentissime. Illum, si adsint indicia, detrudat in carcerem. Eumdem cogat ad reddendum orphanis Victoriani presbyteri filiis depositum.
1 | Gregorius Savino subdiacono regionario. |
2 | Cum plerumque quod in laicis culpa est, hoc crimen in sacro sit ordine constitutis, quanta in eis districtione puniendum sit piaculare flagitium, qui zelo rectitudinis uritur non ignorat. |
3 | Quorumdam siquidem relatione perlatum est, quia Sisinnius, Regitanae civitatis presbyter, quod auditu ipso intolerabile nimis est, idolorum venerator ac cultor sit, adeo ut in domo sua quoddam idolum positum habere praesumeret. |
4 | Sed et, quod non dissimile nefas est, sodomiae illum scelere maculatum. |
5 | Et ideo quia tanti facinoris iniquitas districta atque subtili investigatione quaerenda atque plectenda est, hac tibi auctoritate praecipimus ut vigilanti studio et diligenti omnino cura perquiras; et si qua indicia apprehendere huius rei potueris, eum in custodiam districtam, quousque nobis renunties, redigas; ut qualiter immanissimum facinus discuti debeat ac puniri, deliberare possimus. |
6 | Scito autem quia studium zelumque tuum qualis contra nefandissima sit crimina haec causa est sine dubio monastratura, per quam te apud nos aut multum de sollicitudine commendari, aut periculose de neglectu noveris accusari. |
7 | Unde necesse est ut ita te vigilantem in hac requisitione studeas exhibere, quatenus et nos de sollicitudine tua laetifices, et Deum tibi facias esse placabilem. |
8 | Hoc quoque nobis de praedicto presbytero nuntiatum est, quod Victorianus quidam presbyter ei cum diversis rebus vel ornamentis auctoritate sua pecuniam commendasset: qui dum depositum abnegaret, iudicio habito convietus est, et ut reddere debuisset addictus. |
9 | Et quia, eo restituere id quod condemnatus est differente, is qui deposuisse dicitur obiit, et necessitate eius perhibentur filii laborare, et hoc experientia tua diligenter inquirat, atque ita, salva ratione, ad finem hanc causam perducat; dummodo, si ita est, nec ille res alienas perfida mente retineat, et orphani quod suum est vel amisso patre recipiant. |