1 | Gregorius Fantino defensori. |
2 | Mancipia iuris Romani, spectabilis memoriae viri, qui in domo sua quae Neapoli sita est monasterium ordinari constituit, habitare in Sicilia perhibentur. |
3 | Et quia monasterium ipsum iuxta voluntatem eius, Deo auctore, noscitur ordinatum, experientia tua praesentium portitoribus, qui ad recolligenda mancipia ipsa illuc directi sunt, omni studio solatiari festinet, et recollectis eis, possessiones illis ubi laborare debeant, te solatiante, conducat. |
4 | Et quidquid eorum labore accesserit, reservato unde ipsi possint subsistere, reliquum ad praedictum monasterium experientiae tuae cura annis singulis, auxiliante Domino, transmittatur. |