monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA PRIMA. AD ROMANUM IN SICILIA DEFENSOREM. Ablatas, tum a Lucillo quondam episcopo, tum a Petro illius filio, res Melitensis Ecclesiae iubet restitui. Traiano iam episcopo monachos in solatium ita concedit, ut idipsum reservet dioecesani episcopi arbitrio. Quae idem Traianus, dum erat abbas, acquisivit, non eius, sed monasterii esse declarat. Alia quaedam ut tollat permittit. <<<     >>> EPISTOLA III. AD FANTINUM DEFENSOREM. Colligat Romani mancipia, atque illorum laboris fructus ad construtum a Romano ipso monasterium mittat.

Gregorius Magnus, Epistolae, 10, EPISTOLA II. AD FORTUNATUM NEAPOLIT. EPISCOPUM. Ecclesiam pro monachis, absque missis publicis, baptisterio et presbytero cardinali consecret.

1 Gregorius Fortunato episcopo Neapolis.
2 Fraternitati vestrae esse non putamus incognitum quia Romanus clarissimae memoriae vir, per ultimae suae voluntatis arbitrium, in domo iuris sui ecclesiam, quae in civitate vestra sita est, aedificari deputavit.
3 Et quia, Deo miserante, defuncti noscitur voluntas impleta, sanctitas vestra illic ingravanter accedat; et si nullum ibidem corpus constat humatum, locum ipsum in honorem sanctorum Hermetis, Sebastiani, atque Cyriaci, necnon et Pancratii solemniter studeat absque missis publicis cum veneratione debita consecrare; ita ut in eodem loco baptisterium nunquam construatur, nec presbyterum constituas cardinalem.
4 Sed quoties missas ibi degentes illic monachi fieri voluerint, a dilectione vestra presbyterum noverint postulandum, quatenus nihil tale a quolibet alio sacerdote ullatenus praesumatur.
Gregorius Magnus HOME